monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 219

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 2, 6, 219
Qui autem hoc modo refectione eleemosynarum pauperibus motu misericordiae succurrit: valde mihi amabilis est, quoniam viscera misericordiae habet hoc implens quod scriptum est: Pone thesaurum tuum in praeceptis Altissimi: et proderit tibi eleemosyna magis quam aurum . Quid hoc? Iusta et recta consideratione tolle de materia pecuniae tuae quae in sinu tuo et in amplexione cordis tui est, dividens eam secundum praecepta illius qui super omnes est, quia Deus mandavit ut a malo declines et bonum facias.